Psalms 24

Hier. Hic flagellatus poenitens praeponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. AUG. Psalmus contra adversa saeculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit. ID. Expertus in malis meam infirmitatem, non erubescam de inimicis. et certus sum quia in nullo sustinente patienter fallit. ID. Quia omnia sunt vana et infructuosa quae a Deo sunt aliena. CASS. Viae sunt de ordine vitae, etc., ad vitam pertinet, ad scientiam. . AUG. Ipsam veritatem, ut quod credo intelligam, quia sustinui, et si hoc non sufficit: CASS. Duae res sunt, quae bonos faciunt, ut Deum salvatorem credamus, et patienter ejus retributionem exspectemus. ID. De peccatis prioribus et quae quotidie fiunt, orat per misericordiam antiquis factam, et quia timet verum judicem. Miseratio proprie in bonorum exhibitione. AUG. Id est, ab initio saeculi sunt: non ergo in me fallat. CASS. Sunt quando linquitur via aequitatis. Non pro aetate, sed pro praecipitationis audacia, quae est tunc, cum calor animi modestiam excedit. Facimus ea quae mala esse non scimus. Vel delicta ignorantiae in parvulis, qui vel originali peccato tenentur. HIER. Juventutis. Antequam de domo patris iniqui exirem. AUG. Cujus opus est misereri et peccata dimittere. Id est, ampla est misericordia tua. Misericordia erga miseros, bonitas erga quoslibet. Facit autem Deus bonum et a miseris imploratus, et bonitate ductus: nemo bonus nisi Deus. ID. Quia omnia priora dimittit, ubi gratia sine meritis. Quia post misericordiam, etc., quia suavia dat; quia corrigit. CASS. Quia dulcis et rectus; non ex crudelitate, sed benignitate. Id est, fide, vel praeceptis Dei. Vel in via hujus vitae, ubi recte vivendum, dabit legem. Dum punit, diriget ad meliora. Sed mansueti sint, qui corripiuntur: quod ex feris domiti, ut tolerent. Quia si mites, id est, lenis animi quasi naturaliter hoc habentes: docebit eos praecepta, pro quorum neglectu venerunt flagella. AUG. Quas autem vias docebit, etc., usque ad et deinde cavet severitatem judicis. CASS. Novum, quod egregie dicitur Testamentum, ubi clara et certa promissio haereditatis quod et morte firmatur. Legis veteris, ubi fuerunt Prophetae testes promissionum. AUG. Id est, gloriam tuam, etc., usque ad et interpretantur qui se ab omni peccato mundos asserunt. CASS. Hic agit de aeternis; quomodo habentur, laborans et orans, ut et ipse, et totus Israel ab his malis liberetur. ID. et si non statim, etc., usque ad quidquid alii faciant, etc. Hier. Bonum est, unde fructus colligitur. AUG. Videtur infirmorum esse timor, sed Dominus est firmamentum timentibus eum, et facit ut Testamentum ejus manifestetur illis. Sal. . ID. Unicus plus amatur, pauper plus doletur. Id est, ab adversis, quae necessaria sunt omnibus, qui pie in Christo vivere volunt. . AUG. Tot hominum perditio sine dolore, esse non potest, et ideo pro eis orat. . ID. Mali tolerati sunt; non adhaeserunt. AUG. Populum, quem ad tuam visionem praeparasti.
Copyright information for VulgGlossa